monumenta.ch > Plinius > sectio 163

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 163
{XLVIII} hipposelinum veteres praeceperunt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri - nunc et repastinato seritur et a favonio post aequinoctium autumnum -, quippe cum capparis quoque seratur sic, siccis maxime, area ideo fossa inclusa ripisque undique circumstructis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum sterilescere. floret aestate, viret usque ad vergiliarum occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices.